Hľadaný výraz: Mt 26,21-25; Mk 14,18-21; Lk 22,21-23; Jn 13,21-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
21 Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”. 22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”. 23 At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ”. 25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum, Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”.

18 Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”. 19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”. 20 Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino. 21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”.

21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa; 22 et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”. 23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.

21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”. 22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”. 25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”. 26 Respondet Iesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. 27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”. 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.

1

mail   print   facebook   twitter